MIMILOGIA

MIMILOGIA
MIMILOGIA
apud varias olim gentes varia fuit. Ut enim omittam Tragoediam et Comoediam, quae et ipse μιμήσει constant et sub hoc genus cadunt; Lacones Δεικηλιςτὰς vocabant, qui populari et vili sermone hortorum furem, aut Medicum externum, praecepta aegrotis suis dantem, imitabantur. Κωμικῆς παιδιᾶς τρόπον παλαιὸν vocat Athenaeus hanc speciem; idemque ait, a Sicyoniis φαλλοφόρους vocari; ab aliis ἀυτοκαβδάλους, quod ludicra non praemeditata ex tempore funditarent, risus captandi gratiâ: ab Italis magnae Graeciae φλύακας. Suidas, ἱλαροτραγῳδίαν vocat. Idem φλύακας interpretatur κιναίδους; cuius mimologiae primus Sotades auctor, et post eum Alexander Aetolus, uterque pedestri sermone: sequentibus eos Lyside et Simo carmine, unde Lysiodi et Simodi; quorum illi eidem erant cum Magodis; de quibus vide supra et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 108. et 109. nec non hîc passim. In locum autem Comoediae Mimos successisse, scribit Marcus Imperator in Vita sua: et sane, quas hodie agunt et vocant Itali Comoedias, mimi sunt et planipedes verius, quam Comoediae; personas tantum ex Comoedia habent. Nam antiquitus cum variae species fabularum agerentur, diversae personae in singulis locum habebant, ut in togatis Romanae, in palliatis Graecae, privatae quidem, sed honestae: in Mimo, abiectae tantum et viles, unde mimica vilitas, et mimi centunculus, apud Apuleium, Sed postquam tota res ad Mimos rediit. personae etiam induci in
eos coeptae, quae Comoediae erant propriae, pedestri sermone componuntur, ut Sophronis Mimi. At quos in exitu Tragoediarum reponunt Gallici histriones, et farcias appellant, puri puti mimi sunt. Idem ibid. Vide quoque eum ad Vopiscum in Aureliano, c. 42. ubi quid sint Mimarii scurrae, pluribus exponit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • LYSIS — I. LYSIS Philosophus quidam Pythagoricus, praeceptor Epaminondae, floruit cum Philistione, Olymp. 98. An versuum aureorum auctor, quae vulgo Pythagorae tribuuntur? An discip. Philolaus? Unam Epistolarum eius ad Hipparchum edidit A. Manutius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”